monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 9
Alius forsitan scriberet, quod ob salutem illius, Orientem, eremumque dimiseris; et me carissimum sodalem tuum, redeundi spe lactaveris, ut primum, si fieri posset, sororem cum parvulo viduam; deinde, si consilium illa respueret, saltem nepotem dulcissimum conservares. Hic est enim ille de quo tibi quondam vaticinatus sum: licet parvulus ex collo pendeat nepos. Referret, inquam, alius, quod in palatii militia, sub chlamyde et candenti lino, corpus eius cilicio tritum sit: quod stans ante saeculi potestates, lurida ieiuniis ora portaverit: quod adhuc sub alterius indumentis, alteri militaverit: et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis , oppressis, miserisque subveniret. Mihi non placent dilationes istae imperfectae servitutis Dei. Et centurionem Cornelium, ut lego iustum, statim audio baptizatum .